INDICES Expurgatorii

INDICES Expurgatorii
INDICES Expurgatorii
in Eccl. Rom. unde originem traxerint, dicemus infra, ubi de Librorum prohibitione. Iis vero non tantum auctorum, ab Eccl. praef. condemnatorum, libri prohibentur; sed et omnium, etiam maxime Romanensium, scriptacensurae subiciuntur, et, quidquid in illis Rom. Eccl. placitis adversum, aut non per omnia consentaneum reperitur, obelo tranfigitur et deleri iubetur, singulaque loca accurate adnotantur, ut nemo ignoret, quae verba velint deleta, indices autem illi primum concinnati ab Inquisitorbus Rom. deinde auctoritate Conc. Tridentini, paucis demptis atque additis, confirmati sunt, ex Bulla Clem. VIII. 17. Octobr. A. C. 1595. in qua et Pium IV. Praelatis quibusdam adhibitis, Indicem librorum prohibitorum, et Regulas quasdam, per suas literas in forma Brevis, promulagavisse refertur. Vide quoque ipsius Pii Bullam, d. 24. Mart. A. C. 1564. quo ipso Anno iuslu illius Index Tridentinus prodiit, postquam, A. C. 1548. 1552. 1554. et 1559. Pontif. auctoritate huiusmodi Indices iam fuissent excusi. Pii dein Sixtus V. multis ad Regulas adiectis augeri iussit; quod, post Obitum eius, perfecit Clem. VIII. Regulasque praemisit, A. C. 1595. quarum prima haec: Libri omnes, quos ante A C. CIC. ICXV. aut summi Pontifices aut Concilia Oecumenica damnârunt, et in hoc indice non sunt, eodem modo damnati esse censentur, sicut olim damnati fuêrunt. Regulâ vero IV. S. Scripturae lectio promiscua prohibetur. Regulâ tandem X. varia in librorum im pressione observanda praescribuntur: ut Romae nullus edatur liber nisi prius per Vicarium Papae et S. Palatii magistrum, vel personas a Papa deputandas examinetur: in aliis vero locis, nisi per Ep. vel aliquem ab Ep. deputandum, ac Inquisitorem haereticae pravitatis, sit approbatus et approbatio eorum manu subscribatur etc. ac tandem in Instructione eorum, qui libris cum prohibendis, tum expurgandis, tum etiam inprimendis operam sunt daturi, Iura mentum Typographis et Bibliopolis praescribitur, c. de Impressioen librorum, §. 6 Hoc itaque Indice Tridentino edito, Phil. II. Hisp. Rex Antverpiae alium copiosiorem excudi iussit, A. C. 1571. Sed in Censorum is Bibliothecis latuit, donec in manus Franc. Iunii pervenit atque, ab illo publiciiuris factus et A. C. 1586. uti docet Ioh. Pappus Praef. quam Indicis huius novae editioni Argentorati factae A. C. 1599. praemisit, Praeter hunc alius in Hisp. editus est, A. C. 1584. cuius exemplar in direptione Gaditana ab Anglis rogo ereptum, et Mornaeo Plessiaci Dom. transmissum est, qui eum paulo post Salmurii excudi curavit. Exin plures prodiêrunt Romae et Neqpoli, praesertim vero in Hisp. auctoritate Bern. de Sandoval Archiep. Toletani et Inquisitoris Gener. multo locupletior, ac tandem omnium locupletissimus iussu Anton. a Sotomayor, Suppremi Praesidis, et in Regnis Hispaniarum etc. Gen. Inquisitoris, A. C. 1640. quem Genevenses recudêrunt, A. C. 1667. Huic multo plures Regulae praefixae sunt: simulque Genevensi editioni subiunctus Index Decretorum, quae vel a Magistro S. Palatii, cum ratione officii sui, tum. Iussu S. Congregationis, vel ab ipsis S. Congregationibus Indicis et S. Officii emanârunt; post praedictum Conc. Tridentini Indicem. Inter quas Regulas quinta inprimis, varia eontinens ad maiorem elucidationem Regulae IV. Indicis Tridentini, circa prohibitionem promiscuae Bibliorum lectionis,
pertinentia, memorabilis est. Vide Phil. a Limborch Hist. Inquis. l. 2. c. 16. et infra ubi de Legentibus libros prohibitos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Index — (lat.), Anzeiger, Register, Verzeichnis; insbes. (vollständig Index librōrum prohibitōrum) das im Auftrage des Papstes veröffentlichte Verzeichnis derjenigen Bücher, welche in der kath. Kirche überhaupt und bes. den Laien verboten sind; seit 1559 …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Index Expurgatorius — /in deks ik sperr geuh tawr ee euhs, tohr /, pl. Indices Expurgatorii /in deuh seez iksperr geuh tawr ee uy , tohr /. Rom. Cath. Ch. a list of books now included in the Index Librorum Prohibitorum, forbidden to be read except from expurgated… …   Universalium

  • EXPURGATORIUS Index — quid sit in Ecclesia Rom. Vide supra Indices Expurgatorii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIBRORUM Prohibitio — sacrorum viz. primum ab Antiocho Epiphane facta legitur, 1. Maccab, c. 1. v. 59. et 60. Post eum a Diocletiano Imp. de quo Euseb. l. 8. c. 2. edicto iussisse ait, sacros codices flammis absumi. Imo eod. c. ait, Sacros divinarum Scripturarum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Index librŏrum prohibitōrum — (lat., »Verzeichnis der verbotenen Bücher«) heißen die Verzeichnisse derjenigen Bücher, die zu lesen den Anhängern der katholischen Kirche verboten ist, wohl zu unterscheiden von Index librorum expurgandorum oder Index expurgatorius. wie die… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”